Sunday, December 31, 2006

Argūmentum

Conservam uxōrem duo conservī expetunt.
Alium senex allēgat, alium fīlius.
Senem adiuvat sors: vērum dēcipitur dolīs.
Ita eī subicitur prō puellā servolus
N
ēquam, quī dominum mulcat atque vīlicum.
Adulēscens dūcit cīvem Casinam cognitam.

Saturday, December 30, 2006

Prologus: 1-20

Salvēre iubeō spectātōrēs optumōs,
Fidem quī facitis maxumī, et vōs Fidēs.
Sī vērum dīxī, signum clārum date mihi,
Ut vōs mī esse aequōs iam inde ā principiō sciam.
Quī ūtuntur vīnō vetere sapientīs putō
Et quī lubenter veterēs spectant fābulās.
Atque antīqua opera et verba cum vōbīs placent,
Aequomst placēre ante aliās veterēs fābulās.
Nam nunc novae quae prōdeunt comoediae
Multō sunt nēquiōrēs quam nummī novī.
Nōs postquam populī rūmōre intellēximus
Studiōsē expetere vōs Plautīnās fābulās,
Antīquam ēius ēdimus comoediam,
Quam vōs probāstis quī estis in seniōribus:
Nam iūniōrum quī sunt, non nōrunt, sciō,
Vērum ut cognoscant dabimus operam sēdulō.
Haec cum prīmum āctast, vīcit omnīs fābulās.
Eā tempestāte flōs poētārum fuit,
Quī nunc abiērunt hinc in commūnem locum:
Sed tamen absentēs prōsunt prō praesentibus.